- PUBES
- PUBESapud Statium, l. 5. Sylv. 2. v. 68.Quem non corrumpit pubes effrena ——prima pubertas est. Hanc in venialibus servis quomodo averterint olim Manciparii, ut eos velut nondum puberes carius venderent, exponit Plin. l. 21. c. 26. Hyacinthus —— radix est bulbacea mangoniis venaalitiorum pulchre nota: quae e vino dulci illita pubertatem coercet et non patitur erumpere. Vide quoque eum, l. 30. c. 5. ubi sanguinem e testiculis agnorum castratorum eidem fini adhibitum fuisse docet; nec non, l. 32. c. 10. Ad quam turpitudinem praeterea institutae sunt in urbibus officinae, teste Clemente Alex. Paedag. l. 3. ubi molles pice obliti a vulsoribus depiles et glabri fiebant. Nec alio pertinebant in Commodiana supellectile Samnitica vasa tabefaciendae resinae ac pici, apud Capitolin. in Pertinace c. 8. etc. Vide Laur. Pignorium de Servis, et hîc passim, inprimis infra ubi de Venalitiis. Pubertas autem vel inchoata vel plena, quae praetextata dicta, inter annum scil. 14. et 16. quô exeunte, seu incipiente annô 17. praetextâ et puerili bullâ depositâ, virilis toga sumpta: tumque non iam puberes aut praetextati, sed tyrones ac viri fuêre apud Romanos. Apud Athenienses vero, cum in Epheborum album iuvenes recipiendi essent, cuius professionis annus legitimus erat decimus octavus, solebat puerorum pubes explorari, an per aetatem ad publica munia, εἰς τὸ περιπολεῖν τὰ περὶπόλιν φρούρια, utiles essent, quoniam alias certum aetatis argumentum sumere non poterant. Cuius δοκιμασίας meminit Aristophanes Vespis.Παίδων τοίνυν δοκιμαζομένων αἰδοῖα πάρεςτι θεᾶςθαι.Vide supra, ubi de Ephebis, et plura hanc in rem, apud Sam. Petitum, Commentar. in LL. Attic. l. 2. tit. 4. uti de pistrinariis pubetenus nudis, infra voce Servi, et supra ubi de Pistrino: de Puberibus vero in urbium expugnationibus, ab irato victore occidi iussis, Sallustium, Iugurth. c. 91. de Capsa, Tacitum, Annal. l. 33. c. 39. de Volanda castello, Curtium, l. 7. c. 6. de Cyropoli, Alios.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.